SECVNDA PARS. IN ſecunda verò, id vertebatur in quæ ſtionem, an pœnitentia ſit virtus, Cuius quidẽ quæ ſtionis pars negatiua: ex eo ſuaderetur in primis quòd nulla virtus, virtutum in eodem ſubiecto neceſ ſariò ſupponit: at oportet hominẽ fuiſ ſe vitioſum, priuſquam in homine pœnitentia ſit: non igitur eſt pœnitentia virtus, Nam & abſurdum eſt: virtutes te habere non poſ ſe niſi ante peccaueris, & Chri ſto domino aliquam denegare in quo omnium virtutum plenitudo eſt. Deinde Philoſophi nullam de pœnitẽtia fecere mentionem, non Ariſtoteles, non Cicero, non Seneca, non denique Macrobius, qui tamẽ copioſiſsimè de virtutibus diſ ſeruere: non ergo eſt pœnitentia virtus. Præterea, cuiuſq; virtutis primus actus eſt: electio boni: ſecundus verò, fuga mali. Eſt enim virtus, habitus electiuus, in mediocritate conſiſtens. At pœnitere dereſtationem , fugãq; peccati notat: nõ ergo põt eſ ſe præcipuꝰ cuiuſq; virtutis actus, cũ tamen primus actus pœnitẽtię ſit. Quare, nõ eſt pœnitẽtia virtus. In contrariũ eſt: ꝙ cõpẽ ſare iniurias aduer ſus homines factas, virtꝰ eſt: ergo, & diuinas offenſas vindicare virtus ſine dubio eſt. At huius controuerſię pleniorem explicationem ſit prima propoſitio. Pœnitentia eſt virtus: quæ quidẽ cõcluſio in dubitata apud Catholicos ſemper fuit. Ni ſi, quòd noſtra hac tempeſtate, quidam apud Hiſpanos hęretici, irridere cœperunt eos qui de peccatis commiſsis triſtarentur. Cuius erroris author, creditur eſ ſe Lutherus, qui nouam ſolummodo vitam à pœnitentibus exigit, pœnas non exigit. At hic error (ne aures veſtras ſanctorum teſtimoniis obtundã ) ex ſacris literis reuĩcetur . Baruch. 2. "Anima quę triſtis eſt ſuper magnitudine mali, & incedit curua & infirma, & oculi deficientes, & anima eſuriens, dat tibi gloriam & iuſtitiam domino." 2. ad. Corinth. 7. Gaudeo, nõ quia cõ triſtati eſtis, ſed quia contriſtati eſtis ad pœnitentiam, quæ enim ſecundum Deum. &c. Et Pſalm. 6. "Laboraui in gemitu meo, lauabo per ſingulas noctes lectum meum, & lachrymis meis ſtratum meum rigabo." Ecce Propheta ſanctus & rex laborat, gemit lachrymatur. Vbi? in lecto: quantum? rigat: quam diu? per ſingulas noctes. Ob vnam, ſcilicet, noctẽ quã in iniquitate contraxerat, vitæ totius laborem, gemitum lachrymaſ q́; deſignat, & poſt tan clarum & illuſtre Dauidis exemplũ , ſunt qui in luce meridiana cæcutiant. Quorum ſtultitiam facile ſanè erit redarguere, vel naturali ratiocinatione: quæ oſtendit dolorem de peccatis moderatum ob debitum finem eſ ſe laudabilem. Nam, quem errati piget qui caſtigat ſeipſum: idq; maximè cauet ne rurſus in eoſdẽ laqueos inducatur, is laude digniſsimus eſt. Pręterea, ſi cuius rei proſecutio turpis eſt, fuga bona erit ſuapte natura: pœnitentia ergo, cum fuga peccati ſit, honeſtiſsima eſt. Præterea, aliorum punire peccata iure naturæ, ſtudioſum eſt: quem que igitur ſua vendicare facinora, æquum & iuſtum eſt. Tandem, hominem in quem iniuſtè peccaris, placare virtus eſt: deo ergo quẽ offẽderis { In lib. de pœniten. } ſatisfacere, virtus eſt. Sed quid nos audaces de bono diuini præcepti diſputamꝰ ? ( Nã Ter tulliani verbis libenter vtimur) bonũ eſt pœ nitere, an non? quid reuoluis? Deus pręcepit, Deus hortatur, Deus inuitat pœnitẽtiam (inquit) "agite, pœnitẽtia igitur actus virtutis eſt". Secunda concluſio. Pœnitentia eſt virtus ſpecialis. Contrarium huius tenuerũt quidã ante D. Thomã , vt ipſe Thomas author eſt, diſtin. 14. q. 1. arti. 1. q. 3. hos Scotus ſecutus videtur diſt. 14. q. 2. & Maior. etiã . q. 2. Sed hac concluſione explicanda primum intelligamus, dolore de peccatis, eo quòd contra rationem rectam facta ſunt, non pertinere ad aliquam ſpecialem virtutem. Cùm enim omnis virtus ſit conformis rectæ rationi, eadem sufficit, & vt placeat quicquid rationi cõ ſentaneum eſt & vt diſpliceat quòd à recta ratione diſcordat. Vnde temperantia ſatis eſt, vt deteſtemur actus in temperantiæ, & iuſtitia, vt in iuſtitiam abominemur. Illud etiam compertum habemus, triſtitiã de peccato, quatenus offenſa Dei eſt, non requirere ſpecialem virtutem præter charitatẽ .{ 3. parte. } D. Tho. q. 85 art. 2. ad. 1. & art. 3, & ratio eſt in promptu. Nam per eãdem amicitiã bonum amicis volumus, & mala amicorũ auertimꝰ . Præterea, & id accipiamus, quod exploratum quoq; eſt, dolere de peccato, vt languenti animo medeamur, non in digere alia virtute præter charitatem. Nam ſicut ex amore na turali, medicinam oppono morbis corporis ita ex charitate, qua meipſum diligo propter Deum, medicinam adfero ægritudinibus animi. Atq; ab eadem omnino charitate eſt, triſtari de culpa: vt mihi conſiliem Deũ . Etenim, quæcunq; humana actio, ob id parata, vt comparem amicitiam hominis, nullã exigit ſpecialem virtutem humanam, ſed ex quodã deſiderio amicitiæ conſequendæ proficiſcitur, quod inchoatio quædã eſt, & veluti amicitię veluti ſemẽ . Triſtari ergo de peccato vt in gratiã Dei redeamus, inchoatio quæ dam eſt diuinæ amicitiæ: nec ad aliam virtutem pertinere poteſt. Imò adeò virtutis nomen non meretur, cùm in genere amicitiæ actus ille im perfectiſsimus ſit, virtus autẽ ſit diſpoſitio perfecti ad optimum, vt ex Ariſt. 7. phyſ. lib. colligitur. Triſtari ergo de culpa, eo fine vt compen ſetur offenſa, quæ aduerſum Deum cõmiſ ſa eſt, id nos aſ ſerimus exigere propriam ſpecialemq; virtutẽ . Nam, vt dare Petro pecunias ſi in ſe quidem abſolutè conſideretur, nullã habet laudem: ſed ſi do, vt releuem, miſeriã eius, actus eſt miſeriæ: ſi vt bene illi faciam, ſcilicet quia bonum ipſius eſt, ad beneuolentiam & amicitiam pertinet. Sin verò, tanquã donum gratuitum pecunias confero, nempè vt ſuo loco & tempore, quibus decet diſtri tur ad virtutẽ liberalitatis ſpectat. Ita triſtitiã aſ ſumere, quia iniurię deo factæ compẽ ſatio fiat, à virtute ſpeciali oriatur neceſ ſe eſt, cùm finis ille tam ſpecialis ſit, vt pertinere ad duas virtutes nequeat, nedum ad plures. Diuerſa quippe formalia motiua voluntatis, diuerſ æ ſunt formales rationes obiecti: atq; cõ ſequẽ ter , diuerſos habitus & virtutes efficiunt. Præterea, ſi quem hęreſis ſuæ pœniteat vt, emendetur offenſa Deo facta, actus virtutis ſine dubio eſt. Nec tamen poteſt elici à fide, quæ eſt in intellectu, ſed ne ab aliis quidẽ virtutibus generaliter. Dabitur ergo aliqua ſpecialis virtus, vnde ille actus exiſtat: quam nos pœnitentiam apellamus. Poſtremò, velle compenſare iniuriam factam proximo, requirit ſpecialem virtutem: ergo, & velle compenſate , ac vindicare iniuriam factam Deo. Sed ex his oritur dubium, ſi pœnitẽtia virtus ſpecialis eſt, an incidat in virtutem aliquã particularem earum, quas Philoſophi poſuerunt. Videtur enim eſ ſe eadem cum iuſticia. Quod Duran. di. 14. q. 2. aſ ſeruit: quia per eã dem virtutem reddimus vnicuiq; debitum, & illi ſatisfacimus, ſi intulimus iniuriã . Sed per iuſtitiam vnicuique reddimus debita, ergo. Et confirmatur, quia iniuriam factam, ad ius, ęqualitatemq́; reducere, actus iuſtitię eſt. Præterea, vindicatio ſpecies iuſtitiæ eſt: ergo, & pœnitentia. Quod & D. Tho. affirmat 3. p, q. 85. art. 3. ad. 4. & art. 4. Falluntur tamen qui hoc ſentiunt. Primó quia inter Deũ & homines non eſt iuſtũ ſimpliciter, ſed ſecundũ quid, vt D. Tho. art. 3. iã citato ex Ariſt. 8. Ethi. manifeſtat: ergo, cùm pœnitentia ſit virtus inter hominem, & deũ non reddit iuſtum niſi ſecundũ quid. Nõ eſt igitur virtꝰ iuſtitiæ, quæ videlicet æquale reddit. Deinde, religio debitum Deo reddit & tamen nõ eſt iuſtitia. Non ergo, quæcunq; virtus debitum Deo reddit, virtus iuſtitiæ eſt. Quibus argumentis, Caietanus cõmotus , tenuit pœnitentiam eſ ſe virtutẽ religionis, & quia eiuſdẽ præterea virtutis eſt, reddere debitum Deo benefactori & offenſo, ſed per religionem reddimus debitũ Deo benefactori. Maior probatur, quia ratio debiti non variatur ex eo ꝙ ſit pro beneficiis, vel offenſis, vt debitũ ex accepto mutuo, vel ex furto, eiuſdẽ ratiõis eſt. Cũ ergo ſola religio reddat debitũ Deo, ratione accepti beneficij, ſola debitũ Deo reddit ratione factæ offenſ æ. Item Baruch. 2. "Anima quę triſtis eſt ſuper magnitudine mali, dat tibi gloriã & iuſtitiam dño ." Primùm gloriã , deinde iuſtitiã & cõfirmatur hoc ex Pſal. 50. Sacrificiũ Deo ſpũs cõ tribulatus , cor contritum & humiliatũ Deus nõ deſpicies. Primꝰ ergo actꝰ pœnitẽtiæ , hoc eſt, contritio, ſacrificiũ , opuſq; religionis eſt. Sed hæc quoque opinio primũ D. Tho. aduerſatur. 4. diſt. 14. q. 1. art. q. 5. & diſt. 15. q. 4. artic. 7. q. 1. ad. 2. Præterea & falſa eſt: qui relegio non reddit Deo quodcunq; debitum, ſed honorẽ , vt pœnitentia per ſe quidem intendit compen ſare iniuriam Dei. Aſ ſumit tamen ad hunc finem, ea per quæ conpenſatur iniuria quæcũ que illa ſint. Vnde primum aſ ſumit triſtitiã de vita veteri, deinde propoſitum vitæ nouę mox exteriorem pœnam & ſatisfactionem: denique in his omnibus ſubiectionem, & humilitatẽ erga Deum. His enim homines humanas iniurias ſolemus compẽ ſare . Cum igitur finis pœnitẽtiæ proximus atq; præcipuus non ſit, honorem Deo reddere, certè religio eſ ſe non poteſt, cuius proximus finis eſt, reddere Deo cultum. Præterea non eſt eiuſdem virtutis reddere debitum honorem principi, & ipſius offẽ ſam compenſare. Illud enim ad obſeruantiã pertinet, hoc ad iuſtitiam, ergo non eſt eiuſ dem virtutis Deum colere, & eius offenſis ſatisfacere. Dicendum ergo, pœnitentiam eſ ſe ſpecialem à cæteris virtutibus diſtinctam, quas Philoſophi cognouerunt, cuius proprius actus eſt, compenſare offenſam Dei. Quæquidem virtus, iuſtitia quædam eſt, qualis inter homines ad Deum eſ ſe poteſt. Ezech. 18. "Si autem impius ægerit pœnitentiam, & fecerit iudicium & iuſtitiam". Pſal. 118. "Fecit iudicium & iuſticiam". ad Ro. 6. Sicut exhibuiſtis mẽbra veſtra ſeruire iniquitati, ita nũc exhibete ſeruire iuſticiæ . Ad primum verò argumentum, quo ſuadebatur eſ ſe iuſticia, iam videtur eſ ſe reſpon ſum. Nam iuſticia quæ propriè & ſimpliciter iuſticia vocatur à Philoſophis non niſi, inter eos eſt, inter quos æquale reddi poteſt. Quare, in definitione iuſticię, ſicut ius pro iis æquali iuſtoq́; ſumitur, ita particula vnicuiq; pro iis ſolis diſtribuit, inter quos iuſtũ & æquale eſt: & per hoc patet ad confirmationem, quæ de iniuria facta homini procedit. Nam pro iniuria facta Deo, æquale reddere impoſsibile eſt. Ad ſecundum, vindicatio nõ ponitur propriè ſpecies iuſticiæ à D. Tho. Sed pars quæ dam adiuncta, & virtus illi propinqua. Has D. Tho. partes poteſtatiuas appellat virtutũ : vt religionem partem iuſtitiæ, modeſtiam tẽ perantiæ . Cùm verò aſ ſerit, pœnitentiam eſ ſe ſpeciem iuſtitiæ, latius vſurpat ſpeciei vocabulũ , pro inferiori, quod ſe habet per modum ſpeciei. Dixerat enim. art. 3. iuſtum diui di in iuſtum ſimpliciter, & iuſtum ſecundum quid. Quæ non eſt diuiſio generis in ſpecies. Ad primũ autem eorum, quæ faciebamus pro Caietani ſententia, reſpondetur: ꝙ religio non redit debitum Deo pro beneficiis acceptis, ſi formaliter & per ſe loquimur: ſed gratitudo eſt, quæ refert Deo debitam gratiã pro acceptis beneficiis. Reddit autẽ religio debitum cultũ , in ſignum dominij vniuerſalis, ratione cuius, latriam cultumq́; debemus peculiariſsimæ ſeruitutis. Ad quã virtutẽ nullo modo pertinere poteſt, debitum compen ſare, quod oritur ex delicto commiſ ſo. Fateor tamen, ꝙ ſi quæ virtus eſ ſet inter Deum & homines commutatiua: qua redderemus debitum ratione cuiuſquàm commutationis, ad eandem quoq; ſpectaret compẽ ſare iniuriam factam Deo, quemmadmodũ inter homines accidit. Sed obiiciis: ſi primis actus virtutis huius eſt ſatisfacere pro delicto commiſ ſo, ad ſatisfactionem verò iniuriæ factæ, per accidẽs dolor interuenit: ergo, potiſsimus huius virtutis actus, non eſt pœnitere: quocirca pœnitẽ tia ex accidenti vocabitur. Ad hoc dubium facilè eſt reſpondere, ſi teneamus, pœnitentiam eſ ſe actum publicæ iu ſtitiæ: cuius, ſcilicet, Deus iudex eſt, pœnitẽs miniſter: ſed ſi teneamus eſ ſe priuatam iuſti tiam, atque vindictam (vt antea diximus) difficile eſt. Nam cùm hæc vindicatio & inflictio pœnæ accidentaria ſit, ſatisfactioni voluntariæ quam proximo facimus, profecto & accidentaria videtur eſ ſe compenſationi, quam facimus Deo. Hoc tamen mouere nos nulla ratione debet: eſt enim in ſignis diſcrimẽ inter homines offenſos & Deum: ꝙ offenſus homo, ab offẽ dente id primũ exigit, nõ vt ſe torqueat ꝑ pœ nas. ſed vt reddat honorẽ , ablatũ per iniuriã : tametſi & illud quoq; in partẽ cõpenſationis accipiat, ſi is ꝗ offẽdit de offenſa præterita cõ triſtetur . At verô Deus, è cõtrario ad primũ exigit, vt cũ volumus peccatũ admiſ ſum cõ penſare , triſtamur luamuſ q́; pœnas delicti cõ miſsi : id verò ſecundario requirit, vt honorẽ & reuerentiã , quæ peccando detraximus, pœ nitendo rependamus. Cur ita? Nempe non ſuam, ſed noſtrã quærit vtilitatem: quę videlicet in pœnis voluntariè pro peccatis aſ ſumptis, maxima eſt. Nam (vt Chryſoſto. homil. 5. 6. &. 7. ad populum, elegantiſsimè tradit) nulla medicina appoſitior, nullũ remedium præ ſentius aduerſus peccata eſt, quàm triſtitia dolorq́; pro peccatis: & quemadmodum vermis lignum, tinea veſtem è quibus prodiêre conſummunt, ita pœna matrẽ è qua nata eſt, hoc eſt culpam, interimit. Metito igi tur. ea virtus per quam offenſas Dei compẽ ſamus , pœnitentia nũcupatur : quæ videlicet pœnas voluntarias infligit: quibus vtiq́; deus vel maximè placatur, quoniam iis vel maximè homo ſanatur. Ad primum argumentum eorum, quæ à principio opponebamus, ad ſuadendum pœ nitentian non eſ ſe virtutem, reſpondeo facillimè (niſi ego cæcutio. Vnicuiq; ſtatui & conditioni ſuas virtutes eſ ſe tribuendas. Rectoribus iuſtitiam, pauperibus patientiam, peccatoribus pœnitentiam. Certè, virtus medicæ artis morbum ſupponit in ſubiecto, cui debet applicari. Quod ſi per hãc artem quiſque ſibi ſolùm mederetur, idq́ue optimè poſ ſet, laus huius artis non exinde minueretur. Eadem quoque ratione, ſunt quædam virtutes ad tuendam bonam valetudinem animi. Et virtus quoque eſt ad reparandã ſi quã do fuerit amiſ ſa vnde nego antecedẽs . Nam licèt abſolutè virtus hominis, nõ exigat priꝰ hominem vitioſum, ſed ex ſuppoſitione: tamen, ſi incidat in peccatum, nihil vetat, vt ſit virtus ad medendum illi. Nam, & hominis natura integra non exigebat vindicationem at ſi mali ſint & præuaricatores, virtus neceſ ſaria eſt: non enim vindicamus niſi malefacta. Itaque ſicut vindicatio ſceleris alieni ſupponit vitiũ in alio, ſic vindicatio ſceleris pro prij, ſupponit vitiũ proprium. Atque ob id hæc virtus in Chriſto non fuit: ſicut nec fides aut ſpes: quoniam imperfectionem in ſubiecto notant: cui adhærent. Ad ſecundum dicitur, nonnullos, ex philoſophis pœnitentiam commendaſ ſe: Senecam in tragœdiis, quem pœnitet peccaſ ſe, penè eſt innocens: Periandrum Corinthiũ , cùm peccaueris ſubeat te pœnitẽtia : Ariſtotelem. 7. Ethi. vbi aſ ſerit, intẽperantẽ ab incõtinẽte hoc diſtare: ꝙ intẽperans nõ pœnitet, ideoq́; eſt incurabilis: at incõtinẽs pœnitet, obidq; morbus eius medicabilis eſt. Sed & Ouid. " Sæpe (ait) leuant pœnas, ereptaq; lumina reddũt , Cùm benè peccati pœnituiſ ſe vident " { 1. de Põto } At verò non poſuerunt ſpecialem virtutẽ pœnitentiæ: vel quia non conſiderauerũt virtutem, niſi in ordine ad bonũ humanũ , pœ nitentia autem non eſt virtus ſpecialis niſi in ordine ad diuinam prouidentiam: quæ eſt re ſpõ ſio . D. Tho. diſt. 14. q. 1. art. 1. q. 3, ad quartũ , vel quod finis huius virtutis ſuperat omnem hominis rationẽ . Quod enim deus concilietur, eiuſque offenſa compẽ ſetur per pœ nas voluntariè aſ ſumptas, ratio naturalis nõ aſ ſequitur. Certè Tullius id fieri poſ ſe nõ putauit. Cuiꝰ . 3. acad. lib. verba hæc ſunt. "Quòd ſi liceret iis, qui in itinere deerraſ ſent , ſi vitam deuiam ſecutos , corrigere errorem pœniten do, facilior eſ ſet emẽdatio temeritatis." Quòd ſi liceret inquit, licet plenè, apud quos, nempe apud fideles, qui lumine fidei ſolum, intelligunt, clementiã Dei patris, pœnitendo poſ ſe placari: indulgentiam peccatorum penitẽ do poſ ſe comparari: compenſationem iniuriæ deo factę, pœnitendo poſ ſe fieri: morbos omnes animi pœnitẽdo poſ ſe aboleri, ea ratio naturalis non tenet: tenet fides, Vnde poſtremam huius controuerſiæ cõ cluſionem conſtituimus. Pœnitentia eſt virtus infuſa. Pro cuius cõ firmatione , quædam mihi ſunt iacienda fundamenta. Primum, dupliciter aliquã virtutẽ eſ ſe infuſam: aut, ex genere & natura ſua, quia videlicet per actus noſtros acquiri & generari nõ poteſt. Vnde neceſ ſe eſt, à deo nobis ſupernaturaliter infundatur, quales à Theologis aſ ſeruntur virtutes theologicæ, fides, ſpes, charitas. Aut virtus dicitur infuſa per accidẽs : quia licet per actus noſtros naturales acquiri poſ ſit, miraculoſe tamẽ alicui infunditur, vt ſciẽ tia rerum naturaliũ Adæ collata: & vſus linguarum collatus apoſtolis. Hic igitur de virtute infuſa loquimur, iuxta priorem modũ . Secundũ fundamentum ex. l. 2. q. 51. artic. 4. non eſt alia cauſa neceſ ſaria ponendi habitus infuſos à Deo: niſi vt homo ſe habeat ad producẽdos actus ſupernaturales. Probatur manifeſtè, quoniã ad actꝰ naturales, quos potentia cũ auxilio Dei generali producere poteſt, nõ eſt opus habitu infuſo ſupernaturali, ( cũ per actus nr̃os poſsit habitus acquiri) quo bene potẽcia ſe habeat ad ſimiles actus. Quare tũc , vel virtus acquiſita ſuperflueret, vel (vt dicamus verius) ſuꝑflueret ipſa virtꝰ infuſa, q̃ nihil aliud prę ſtaret quã qđ prę ſtet acquiſita. Et præterea, talis virtus infuſa, non eſ ſet primi generis, de qua nos loquimur: ſed eſ ſet potius per accidens infuſa. Tertium fundamentũ , actus pœnitentiæ, qui ſufficit ad iuſtificationem ( quẽ Theologi contritionem appellant) non poteſt eſ ſe in homine, ſine actu fidei ſupernaturalis, quod primũ oſtẽditur ex Augu. in lib. de ve. & fal. pœn. cap. 2. vbi, "Si fides (inquit) fundamẽtum eſt pœnitentiæ, conſtat, pœnitẽtiam , quæ ex fide non procedit, inutilem eſ ſe." Nemo item poteſt bene agere pœnitentiam, niſi qui ſperauerit indulgentiam de pœ nitentia. diſt. 1. cap. nemo poteſt. ex Ambro. "Sperare autem indulgentiam, non poteſt ſine actu fidei," ergo &c. Eſt quoque teſtimonium Hiere. preclarũ . cap. 31. " Poſtquã conuertiſtime, egi pœnitentiam: & poſtquàm oſtendiſti mihi percuſsi femur meum." Nota, poſtquam oſtẽdiſti mihi. Idem apertè oſtenditur, ex eo quòd ad iu ſtificationem impij, requiritur fides, vt anno ſuperiori copioſiſsimè demoſtrauimus multis teſtimonijs irrefragabilibus, è quibus illud eſt præ ſtantiſsimum, ſine fide impoſsibile eſt placere Deo, ad Hebr. 11. & Sapiẽ . 9. per ſapiẽ tiam (quam, ſcilicet, donum, Dei de cælo delapſum antedixerat) ſanati ſunt quicunq; placuerunt tibi domine à principio. Ex hoc vos colligite omnes conſiderationes circa peccatum, quas ex naturalibus habere poſ ſumus, eſ ſe pœnitus inſufficientes ad pœnitentiam qua homo iuſtificatur. Contra Scotum. diſt. 14. quæ ſt. ſecunda. Quartum fundamentum, actus pœnitentiæ qui eſt ſufficiens ad remiſsionem peccatorum, non producitur à voluntate cum ſolo concurſu Dei generali: ſed eget auxilio ſupernaturali Dei, quo ipſe moueat voluntatẽ noſtram ad veram pœnitentiam. Id quod & certa ratio docet, & confirmat authoritas (vt ait Bernar. ſer. 1. in feſtum Pet.) Diuus quoq; Aug. de fide ad Petrũ , cap. 31. "Firmiſsimè (inquit) tene, neminem hic poſ ſe pœnitentiam agere, niſi quem Deus illuminauerit, & gratuita ſua miſeratione conuerterit," & lib. 5, cõ tra Iulia. Pelagianum, cap 3. & multis aliis locis id probat ex Apoſtol. ad Roma. 2. vbi ait. "Bonitas Dei ad pœnitentiã te adduci." Et ex il lo. 2. ad Timot. 2. "Ne fortè Deus det illis pœ nitentiam, & reſipiſcant à diaboli laqueis." Præterea, hoc fuit determinatum contra{ E teſt. 72. in ordine epiſtola Leon. pa. in editione pariſi. } Pelagiũ . vt patet in epiſtola Aurelij Carthaginenſis epiſcopi de erroribus & condemnatione Pelagij. Decimo inquiunt Catholici, poſtulandus ſcilicet, Pelagius vt fateatur, ſecundum gtatiã & miſericordiam dei, veniam pœnitentibus dari: non ſecundum meritum eorum, quandoquidem ipſam pœnitentiam donum Dei dixit Apoſtolus, vbi ait de quibuſdã , Ne fortè det illis Deus pœnitentiam. Idem definit Leo pap. epiſto. 69. ad Theodorũ epiſcopũ . "Ipſam pœnitentiã ex dei credimus inſpiratione conceptã , dicẽte Apoſtolo, ne fortè det illis Deus pœnitentiam." &c. Eſt quoque definitum à Cæleſtino Papa, in epiſtola ad omnes Galliarum epiſcopos, cap. 4 "Neminem de ruina peccati per liberũ arbitrium poſ ſe conſurgere, niſi eũ gratia dei miſerentis erexerit." & cap. 8. ac. 9. Præparatur voluntas à domino, & vt aliquid agãt , paternis inſpirationibus, ſuorũ ipſe tangit corda fidelium. "Qui enim ſpiritu Dei aguntur, ij ſunt filij Dei." Quod & Conci. Trid. ſeſ ſ. & c. 5. 9. 7. definitum eſt, & cano. 3. "Si quis dixerit, ſine præueniẽte ſpiritus ſancti inſpiratione atq; eius adiutorio, hominẽ pœnitere poſ ſe, ſicut oportet, vt ei iuſtificationis gratia cõ feratur , anathema ſit." Cuius rei manifeſtum teſtimonium habes apud Hiero. ca. 31. "Conuerte me domine, & conuertar, quia tu dñe , Deus meus. Poſtquã enim cõuertiſti me, egi pœnitentiam." In quæ verba Hierony. "Vide (inquit) quantũ ſit auxiliũ dei, & quam fragilis humana conditio, vt hoc ipſum quod pœnitentiã agimus, niſi nos dñs ante cõuerterit , & niſi Dei nitamur auxilio, nequaquam implere valeamus." Ratione quoq; id probat. D. Tho. 4. contra genti. cap. 72. quia mens debitè ad Deum cõuerti nos poteſt ſine auxilio ſpeciali. Quod licet Gabri. neget. 3. diſt. 27. q. vnica. ar. 3. &. 4. diſt. 14. q. 1. &. 2. ſed apud fideles certũ eſ ſe debet Hierem. 31. pſal. 79. "Domine Deus virtutũ conuerte nos." Vide Augu. in illud pſal. 84. "Deus tu conuerſus viuificabis nos." & lib. 2. de peccato. meri. & rem. ca. 18. malè igitur & periculosè Caietanus. q. 1. de contritione dicit. quòd poteſt quis diligere Deũ ſuper omnia, etiam vt eſt beatitudo ſanctorum ſine charitate infuſa, & hoc fino etiam poſ ſe eſ ſe dolorem acquiſitum de pecato, quatenus eſt offenſa dei. Quibus iactis fundamentis, tertia conclu ſio firma perſiſtit, ad actum pœnitentiæ neceſ ſarium eſ ſe habitũ virtutis infuſum. Quo niam hac ſola ratione ponimus virtutes theologicas in fuſas, quòd actus earum excedunt naturæ facultatem. Sed actus pœnitentiæ eſt homini, ergo. Confirmatur, pœnitẽtia diſponit animam hominis vt bene ſe habeat in ordine ad finẽ ſupernaturalem, ergo, eſt habitus ſupernaturalis. Cõ ſequentia patet: quia habitus eſt diſ poſitio animi in ordine ad operationẽ : ergo, ſi operatio eſt naturalis, habitus erit naturalis: & ſi operatio eſt ſupernaturalis, habitus erit ſupernaturalis. Confirmatur. 2. quia Deus ſuauiter diſponit omnia: ergo cum actum perfectum virtutis naturalis nõ producat ſine habitu naturali, neq; actum etiam ſupernaturalem perfectę virtutis producet, ſine habitu ſupernaturali. Et præteræa cũ agens naturale non ſe extẽ dat vltra finem naturæ, non poterit producere habitum pœnitentiæ, quæ videlicet perficit hominem in ordine ad finem excedentem naturæ facultatem. Eſt ergo pœnitencia habitus infuſus à Deo, per quem pœnas eligimus ad diuinas iniurias, in nobis ipſis vindicandas. Atque hactenus de ſecunda controuerſia dictum ſit.