Tunc sit prima conclusio. Non requiruntur singulae contritiones ad singula mortalia secundum numerum: imo nec secundum speciem quidem: vt videlicet quot sunt peccata vel numero vel specie, tot exigantur dolores. Vno enim actu & confiteri & conteri de multis speciebus pecatorum pos sumus: ergo, nec absolute, nec in ordine ad confessionem, in illum sensum requiritur specialis distintaque contritio.