Secunda conclusio. In ordine ad confes sionem , requiritur contritio de singulis distincta, non solum secundum speciem, sed etiam secundum numerum. Quia contritio includit simul propositum confitendi singula mortalia: non secundum speciem modo verum etiam secundum numerum. Ac praeterea, cum homo confitetur, detestatur ea peccata quae confitetur, nisi sit ficta confessio. Quare actus interior poenitentiae, a quo exterior confessio proficiscitur, singula mortalia quae sub confessione cadunt, respicit. Ideo enim confitetur ea, vt destruat illa: & pro iis deo satis faciat. Qua propter, vt confessio de singulis mortalibus est ad salutem neces saria, etiam necessitate finis, ita & contritio de singulis, in noua lege est neces saria.