Sic vero explicata. D. Thomae sententia , haud ut sane intelligo, cur viris doctis probari non debeat. Eo vel maxime, quod poenitentiam hanc specialem atque distinctam , sic intelligi volumus ad salutem neces sariam, vt reliqua media, quae nisi in tempore adhiberi non queunt. Nempe hoc pacto, vt si distincte de omnibus doleri possit, de omnibus specialiter doleatur. Sin autem , vel per angustiam temporis, vel per aliam causam, id fieri non possit, habeatur quidem animus, votumque si facultas ades set, specialiter & di stribute de singulis poenitendi.