Hanc concluſionem. D. Thomas habet. 12 q. 113. art. 5. ad. 3. inquiens. In tempore præcedenti iuſtificationẽ oportet, vt homo ſingula peccata quæ cõmiſit , deteſtetur, quorũ memoriã habet. Et ex tali cõ ſideratione præce denti ſubſequitur in anima quidã motus deteſtantis vniuerſaliter omnia peccata cõmiſ ſa , inter quæ etiam includuntur peccata obliuioni tradita, quia homo in ſtatu illo eſt ſic diſpoſitus, vt etiam de his quæ non meminit contereretur, ſi memoriæ adeſ ſent. Ecce quẽ admodum intelligit. D. Thomas ſpecialẽ cõ tritionem eſ ſe neceſ ſariam, & ad ſalutem, & ad remiſsionem peccatorum. Et de veritate. q. 28. art. 5. ad. 4. Ad iuſtificationem (inquit) non requiritur, quòd in ipſo iuſtificationis momẽto , aliquis de peccatis ſingulis cogitet. Recogitatio autem ſingulorum peccatorũ , debet vel præcedere, vel ſaltem ſequi iuſtificationem. Et. 3. p. q. 87. arti. 1. Ad remiſsionẽ peccati mortalis (ait) requiritur vt homo actualiter peccatum mortale commiſ ſum deteſtetur: vt, cilicet, quantum in ipſo eſt, diligentiã adhibeat ad rememorandum ſingula peccata mortalia, vt ſingula deteſtetur. Idem in 4. diſtinctio. 17. quæ ſtio. 3. articu. 2. ad ſecundum.