Et Chrysostomus in fine primi libri de contritione cordis. Hoc est quod exposcitur a nobis, vt semper recordemur mala nostra, & ad animum reuocemus, & conscientiam gestorum nostrorum habeamus ante oculos, vt pro iis supplicemus deo. Sed apertius in. 2. lib. etiam circa finem. Oportebat nos semper non solum scire exomologesim & confiteri, quia in nobis multa delicta sunt, verum & vnumquodque peccatum, & maius & minus, quasi in libro ita in corde nostro habere descriptum, idque frequentius recognoscere, atque ante oculos ponere, & tanquam haec nuper admis sa lugere. &c. Nec te moueat, quod confessionis Chrysostomus meminit, loquitur enim de confessione quae fit deo, non de ea que fit sacerdotibus: vt posterius ostendemus. Et ad huc manifestius hom. 4. de Lazaro circa finem . Singulis horis & diebus renouemus apud nos hoc iudicium: sententiam aduersus nos ipsos feramus, omnique modo conemur confiteri deo. Nam si nosmetipsos iudicaremus (vt Paulus ait) non vtique iudicaremur a Domino: vt igitur nec puniamur, nec poenas demus, in suam quisque conscientiam ingrediatur, vitamque explicet, cunctisque commissis diligenter excussis, condemnet animam quae haec patrauit, puniatque cogitationem, affligat crucietque suam ipsius metem, supplicium a se ipso exigat pro peccatis. Hactenus Chryso stomus. Et Gregorius. 4. morali. cap. 17. &. 8. libro cap. 16. in illud, confabulabor cum amaritudine animae meae: enumerando scilicet singula mala quae feci. Ita enim. D. Gregorius interpretatur. Cuius verba non grauarer equidem recitare, nisi alio festinaret oratio.