Et Chryſoſtomus in fine primi libri de cõ tritiõe cordis. Hoc eſt quod expoſcitur à nobis, vt ſemper recordemur mala noſtra, & ad animum reuocemus, & conſcientiam geſtorum noſtrorum habeamus ante oculos, vt ꝓ iis ſupplicemus deo. Sed apertius in. 2. lib. etiã circa finem. Oportebat nos ſemper non ſolùm ſcire exomologeſim & confiteri, quia in nobis multa delicta ſunt, verum & vnũquodque peccatum, & maius & minus, quaſi in libro ita in corde noſtro habere deſcriptum, idque frequentius recognoſcere, atque ante oculos ponere, & tanqàm hæc nuper admiſ ſa lugere. &c. Nec te moueat, quòd confeſsionis Chryſoſtomus meminit, loquitur enim de confeſsione quæ fit deo, non de ea quę fit ſacerdotibus: vt poſterius oſtendemus. Et ad huc manifeſtius hom. 4. de Lazaro circa finẽ . Singulis horis & diebus renouemus apud nos hoc iudicium: ſententiam aduerſus nos ipſos feramus, omniq́; modo conemur confiteri deo. Nam ſi noſmetipſos iudicaremus (vt Paulus ait) non vtiq; iudicaremur à Domino: vt igitur nec puniamur, nec pœnas demus, in ſuam quiſq; conſcientiam ingrediatur, vitamq́; explicet, cunctisq́; commiſsis diligenter excuſsis, condemnet animam quæ hæc patrauit, puniatq́; cogitationem, affligat crucietq́; ſuam ipſius metem, ſupplicium à ſe ipſo exigat pro peccatis. Hactenus Chryſo ſtomus. Et Gregorius. 4. morali. cap. 17. &. 8. libro cap. 16. in illud, confabulabor cum amaritudine animæ meæ: enumerãdo ſcilicet ſingula mala quæ feci. Ita enim. D. Gregorius interpretatur. Cuius verba non grauarer equidem recitare, niſi aliò feſtinaret oratio.