Praeterea, si cui, dum conuertitur, tria mortalia quae fecit, distincte in mentem veniunt hoc est, adulterium, sacrilegium, homicidium : Quaero, an satis fuerit, reiecta illorum speciali memoria, vere de omnibus quae fecit, confuse dolere. Nam, si satis non est, id nos as serimus: sin satis est: semperque in omni lege fuit certe examen illud tam exquisitum in peccatis mortalibus & commemorandis & deplorandis, quod in omni retro tempore parentes nostri fecerunt , docetur non fuis se neces sarium.