Praeterea, poenitentia exterior propter interiorem est: at exterior tam in lege noua quam in veteri, distincta & specialis fuerit oportuit. Nam in veteri lege, pro variis peccatis va ria fuerunt sacrificia definita: In noua quoque , poenitentiae sacramentum specialem distinctamque de singulis exigit confessionem . Ac re vera: lex euangelica, quantum animi mei coniectura colligere pos sum, non astringit nos, vt specialius de peccatis doleremus, quam in lege naturae vel scripturae homines tenebantur. Sed id concessit, vt quam poenitentiam olim in delicti compensationem atque vindictam coram deo agere oportebat, eandem ageremus apud sacerdotem, qui locum Dei teneret in terris.