Nec ego video, cur Christus in Euangelio praeceperit de singulis exteriorem poenitentiam, nisi quia requirebatur interior de singulis, vt exterius signum visibile interiori rei signatae inuisibili responderet. Non igitur (quod quidam arbitrantur) contritio specialis propter confessionem exigitur: sed ex diuerso, confessio specialis propter contritionem: vtraque autem propter iudicii naturam. Omnis quippe iudex, cui iudicandi est authoritas demandata, reorum delicta inquirere atque examinare debet speciatim: vt iuxta culparum mensuram, sit & poenarum moderatio. Sic in euangelica lege, iudicium de peccatis Sacerdotibus delegatum est: qui, vt fideliter suum munus exequantur, non habent es se contenti si peccata solum in genere cognos cant: sed habent interrogare etiam specialia delicta, ac delictorum adiacentes circunstantias. At in lege naturae hoc iudicium erat ipsi peccatori commis sum: vt ipse idem, & es set testis & accusator & iudex. Vnde ait. Si im{ Ezec. 14. } pius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis, & fecerit iudicium. Et iterum. Feci iudicium & iustitiam: non tradas me calumniantibus me. Quamobrem, peccator in propria causa iudex effectus, nisi expendat delicta propria , nisi diligenter seipsum interroget & examinet, vt ex qualitate & quantitate culparum , imponat sibi poenitentiae modum certe infidelis iudicij, imo iniqui poenas daturus est, apud aequissimum iudicem. Haec naturae ratio est: quis negat? huic sacre litere consentiunt : hanc sancti doctores insinuant : huius vim. D. Thomas intuitus, tertiam illam conclusionem as seruit. Qua etiam as serenda, nos multa diximus non poenitus absona, aut contemnenda. Sed si quid melius quisquam affere poterit, nobis volentibus & gratulantibus facturus est. De tertia igitur controuersia satis.