Nec ego video, cur Chriſtus in Euangelio præceperit de ſingulis exteriorem pœnitentiam, niſi quia requirebatur interior de ſingulis, vt exterius ſignum viſibile interiori rei ſignatæ inuiſibili reſponderet. Non igitur (quod quidam arbitrantur) contritio ſpecialis propter confeſsionem exigitur: ſed è diuerſo, confeſsio ſpecialis propter contritionem: vtraque autem propter iudicii naturam. Omnis quippe iudex, cui iudicandi eſt authoritas demandata, reorum delicta inquirere atque examinare debet ſpeciatim: vt iuxta culparum menſuram, ſit & pœnarum moderatio. Sic in euangelica lege, iudicium de peccatis Sacerdotibus delegatum eſt: qui, vt fideliter ſuum munus exequantur, non habent eſ ſe contenti ſi peccata ſolùm in genere cognoſ cant: ſed habent interrogare etiam ſpecialia delicta, ac delictorum adiacentes circunſtantias. At in lege naturæ hoc iudicium erat ipſi peccatori commiſ ſum: vt ipſe idem, & eſ ſet teſtis & accuſator & iudex. Vnde ait. Si im{ Ezec. 14. } pius egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis ſuis, & fecerit iudicium. Et iterum. Feci iudicium & iuſtitiam: non tradas me calumniã tibus me. Quamobrem, peccator in propria cauſa iudex effectus, niſi expendat delicta ꝓ pria , niſi diligenter ſeipſum interroget & examinet, vt ex qualitate & quantitate culparũ , imponat ſibi pœnitentiæ modum certè infidelis iudicij, imò iniqui pœnas daturus eſt, apud æquiſsimum iudicem. Hæc naturæ ratio eſt: quis negat? huic ſacrę literę cõ ſentiũt : hanc ſancti doctores inſinuãt : huius vim. D. Thomas intuitus, tertiam illam concluſionẽ aſ ſeruit. Qua etiam aſ ſerenda, nos multa diximus non pœnitus abſona, aut contemnenda. Sed ſi quid melius quiſquàm affere poterit, nobis volentibus & gratulantibus facturus eſt. De tertia igitur controuerſia ſatis.