Praeterea, Lucae. 5. "Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent. Non enim veni vocare iustos, sed peccatores ad poenitentiam." & cap. 15. "Gaudium erit in coelo, super vno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta nouem iustis, qui non indigent poenitentia." Quod, & in concilio hoc Trid. ses s. 6. c. 14. modo difinitum est. Nam sanctorum testimonia hoc loco congerere , fuerit in re non dubia testibus, vti non neces sarijs. Si quis tamen ea nos se cupit, multa colligit Gratianus, de poenitentiae. distin. 1. & Rophens. articulo quinto.