Præterea, Lucæ. 5. "Non egent qui ſani ſunt medico, ſed qui malè habent. Non enim veni vocare iuſtos, ſed peccatores ad pœnitentiam." & cap. 15. "Gaudium erit in cœlo, ſuper vno peccatore pœnitentiam agente, quam ſuper nonaginta nouem iuſtis, qui non indigẽt pœnitentia." Quod, & in concilio hoc Trid. ſeſ ſ. 6. c. 14. modò difinitum eſt. Nam ſanctorum teſtimonia hoc loco cõgerere , fuerit in re non dubia teſtibus, vti non neceſ ſarijs. Si quis tamen ea noſ ſe cupit, multa colligit Gratianus, de pœnitentiæ. diſtin. 1. & Rophenſ. articulo quinto.