Neque post tam firma sacrarum literarum argumenta, rationibus hanc conclusionem confirmare { Vide. D. Thom. q. 86. art. 2. &. 1. 2 q. 113. art. 5. de verit. q. 28. art. quinto } necessarium est. Nam, rationes ferme que a theologis in fidei catholice confirmatione referuntur, ex coniectura pendent, nullam vim afferunt in docendo. Nos vero, cum aduersus hereticos disputamus, argumenta que rimus, que non persuadeant modo, sed cogant, & tamen in hac parte si quis theologus afferat rationem, non aspernet: si non habeat, non admodum flagitem. Nos certe congruentissimam insinuauimus: quod poene medicine sunt aduersus peccata appossitissime: eoque pre sertim: quod tristitia atque dolor humilitatem inducunt, superbiam excludunt , que morborum humani generis prima causa est. Contritam manum, vel brachium, leuare non pos sumus: sic moeror in corde viri: humiliabit illum. Prouerb. 13. vide Chrysosto. homil. 3. in Matth. &. 11. ad populum Antiochen.