Neque poſt tam firma ſacrarum literarum argumenta, rationibus hanc concluſionẽ cõnfirmare { Vide. D. Thom. q. 86. art. 2. &. 1. 2 q. 113. art. 5. de verit. q. 28. art. quinto } neceſ ſariũ eſt. Nam, rationes fermè quę à thologis in fidei catholicę confirmatione referuntur, ex coniectura pendent, nullã vim afferunt in docendo. Nos verò, cùm aduerſus hęreticos diſputamus, argumẽta quę rimus, quę non perſuadeant modò, ſed cogant, & tamen in hac parte ſi quis theologus afferat rationem, non aſpernet: ſi nõ habeat, non admodum flagitem. Nos certè congruẽ tiſsimam inſinuauimus: quod pœnę medicinę ſunt aduerſus peccata appoſsitiſsimę: eoq; prę ſertim: quod triſtitia atq; dolor humilitatem inducunt, ſuperbiam excludũt , quę morborum humani generis prima cauſa eſt. Contritam manum, vel brachium, lęuare nõ poſ ſumus: ſic mœror in corde viri: humiliabit illum. Prouerb. 13. vide Chryſoſto. homil. 3. in Matth. &. 11. ad populum Antiochen.