Preterea nihil est quod ita animum humanum contineat & frenet, quam poena. Vt igitur homines peccata vitarent diligentius, in que semel decidis sent, poenis ac timore cohiberi debuerunt. Atque (vt August. ait) & habetur de poenitentia dist. 1. ca. nullus. ita impartitur Deus misericordie largitatem vt non relinquatur iustitie disciplina: si quidem naturalis ratio postulat: vt legum preuaricatores, iusta vindicta puniantur.