Pręterea nihil eſt quod ita animum humanum contineat & fręnet, quàm pœna. Vt igitur homines peccata vitarent diligentius, in quę ſemel decidiſ ſent, pœnis ac timore cohiberi debuerunt. Atque (vt Auguſt. ait) & habetur de pœnitẽtia diſt. 1. ca. nullus. ita impartitur Deus miſericordię largitatem vt nõ relinquatur iuſtitię diſciplina: ſi quidem naturalis ratio poſtulat: vt legum pręuaricatores, iuſta vindicta puniantur.