Atque hec fere sacrarum literam testimonia magna ex parte conclusionis huius veritatem ostendunt. Nam & illud Apost. 2. ad Corinth. 7. "Tristitia quae secundum Deum est poenitenciam." &c. de exteriore intelligendum es se, superius admonuimus. Tristitia enim interior, quae secundum Deum est, poenitentiam (videlicet exteriorem) in salutem stabilem operatur. Vera enim poenitentia interior intelligi non potest, quam non exterior consequitur. Baruc. 2. "anima quae tristis est", & " incedit curua, & infirma". & Dauid psalmo quinto "Laboraui in gemitu meo, lauabo per singulas noctes lectum meum, & lachrymis meis stratum meum rigabo." & Lucae septimo Mulier illa peccatrix lachrymis rigauit pedes domini. Illud quo que Matthei tertio, "Facite fructum dignum poenitentiae: iam enim securis ad radicem arboris posita est. Omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, & in ignem mittetur": de exteriori satisfactione accipiendum es se, & communis sensus Catholicorum manife stat, qui hunc locum maxime referunt ad uersus Lutherum, ad as serendam satisfactionem exteriorem poenitentie . Tum & Chriso stomus docet, homil. 10. in Math. his verbis. Maxime indigemus compunctione poenitentie , multarumque lachrymarum: Poenitentiam vero dico, non solum vt a malis prioribus desistamus , verumetiam , vt bonorum operum fructibus impleamur: Facite, nquit, fructus dignos poe nitentie: quo autem modo fructificare poterimus? si vtique peccatis aduersa faciamus: aliena rapuisti? incipe donare iam propria: longo es tempore fornicatus? a legitimo quoque vsu suspendere coniugij: iniuriam fecisti? refer benedictionis verba conuiciis: neque enim vulnerato sufficit ad salutem, tantummodo spicula de corpore euellere, sed etiam remedia adhibere vulneribus: deliciis ante & temulentia diffluebas? ieiunio & aque potu vtrunque compensa hactenus Chrysost. Denique sic illum locum es se interpretandum, euangelicus stylus ipse declarat: vbi fructus arboris, opera exteriora, que a bona voluntate tanquam radice, procedunt, as seruntur. Matth. 7. "A fructibus eorum cognoscetis eos."