Atque hęc ferè ſacrarum literam teſtimonia magna ex parte concluſionis huius veritatem oſtendunt. Nam & illud Apoſt. 2. ad Corinth. 7. "Triſtitia quæ ſecundum Deũ eſt pœnitenciam." &c. de exteriore intelligendũ eſ ſe, ſuperius admonuimus. Triſtitia enim interior, quæ ſecundum Deum eſt, pœnitentiã (videlicet exteriorem) in ſalutem ſtabilẽ operatur. Vera enim pœnitentia interior intelligi non poteſt, quam non exterior conſequitur. Baruc. 2. "anima quæ triſtis eſt", & " incedit curua, & infirma". & Dauid pſalmo quinto "Laboraui in gemitu meo, lauabo per ſingulas noctes lectum meum, & lachrymis meis ſtratum meum rigabo." & Lucæ ſeptimo Mulier illa peccatrix lachrymis rigauit pedes domini. Illud quo que Matthei tertio, "Facite fructum dignum pœnitentiæ: iam enim ſecuris ad radicem arboris poſita eſt. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, & in ignem mittetur": de exteriori ſatisfactione accipiendum eſ ſe, & communis ſenſus Catholicorum manife ſtat, qui hunc locum maximè referunt ad uerſus Lutherum, ad aſ ſerendam ſatisfactionem exteriorem pœnitẽtię . Tum & Chriſo ſtomus docet, homil. 10. in Math. his verbis. Maximè indigemus compunctione pœnitẽ tię , multarumq́; lachrymarum: Pœnitẽtiam verò dico, non ſolùm vt à malis prioribus deſiſtamꝰ , verumetiã , vt bonorũ operũ fructibꝰ impleamur: Facite, nquit, fructus dignos pœ nitentię: quo autem modo fructificare poterimus? ſi vtiq; peccatis aduerſa faciamus: aliena rapuiſti? incipe donare iam propria: longo es tempore fornicatus? à legitimo quoq; vſu ſuſpẽdere coniugij: iniuriam feciſti? refer benedictionis verba conuiciis: neque enim vulnerato ſufficit ad ſalutem, tantummodo ſpicula de corpore euellere, ſed etiam remedia adhibere vulneribus: deliciis ante & temulẽ tia diffluebas? ieiunio & aquę potu vtrunq; compenſa hactenus Chryſoſt. Deniq; ſic illũ locum eſ ſe interpretandum, euangelicus ſtylus ipſe declarat: vbi fructus arboris, opera exteriora, quę à bona voluntate tanquàm radice, procedunt, aſ ſeruntur. Matth. 7. "A fructibus eorum cognoſcetis eos."