Nec id solum procedit in lege euangelica, sed in omni siue naturae, siue scripturae: hoc enim peculiare habuit lex noua, (vt D. Tho. author est) quod determinat in particulari,{ 3. part. q. 84. art. 7. primum. } ea quae in lege naturae erant indeterminata, de iure (inquit) naturali est, vt aliquis poeniteat de malis quae fecit, quantum ad hoc quod doleat se fecis se, & doloris remedium quae rat, per aliquem modum, & aliqua etiam signa doloris ostendat, sicut Niniuitae fecerunt.