Praeterea Iohel. 2. "Conuertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio, & fletu, & planctu." Quo testimonio ad hoc corroborandum , vtitur Ambros. ad virginem lapsam, capi. 8. Poenitudo (inquit) neces saria est, sicut vulneratis sunt neces saria medicamina: Sed quanta putas, & qualis neces saria poenitencia? Secundum conscientiae molem, exhibenda est poenitentie magnitudo: non enim verbis agenda est, sed & actu. Haec autem sic agitur, si ti{ poenitentiam agere ad exteriorem satisfactionem refert Ambro. sic. d. Th. Matth. 3. &. 4. d. 22. q. 2. ar 3. q. 3. ad. 2. } bi ante oculos ponas, non aliud remedium post baptismum, constitutum es se, quam poe nitentiae solatium . Tum imprimis proprij facti tu ipse iudex esto crudelior, & quasi mortuam te existimans, quomodo possis reuiuiscere cogira: de inde, mens, ac membra singula, digna castigatione punienda: totum corpus crucietur. dicit enim Dominus: " conuertimini in toto corde vestro, in ieiunio, & fletu, & planctu." &c. Et infra, qui futuras poenas in hoc paruo vitae spacio compensauerit, seipsum ab aeterno iudicio liberat: grandi plagae: alta & prolixa opus est medicina, grande scelus, grande habet neces sariam satisfactionem.{ De poenitentia. d. 1. c. medicamentum . }