Et quidem, baptismus an sine poenitentia peccata remittat, scholastici authores in duas factiones, extremas, atque aduersissimas di strahuntur. Nam quidem cunrendunt omnes neruos, vt suadeant, baptismum , nisi contrito administretur, prodes se nihil. Cui opinioni adhaerent Gabriel . dist. 14. q. 2. &. Adrianus. q. 1. de poenitentia & quodlibeto. 5. ar. 3. Quibus & D. Thoma. fauere videtur. 3. p. q. 86. arti. 2. &. 3. &. q. 68. art. 6. ad tertium . Vbi as serit, quod ad effectum baptismi percipiendum, licet non requiratur poenitentia exterior, requiritur tamen interioris poenitentie virtus: virtus autem poenitentiae contritio est, cum sine actu charitatis non reperiatur, ergo. &c.