Et quidem, baptiſmus an ſine pœnitentia peccata remittat, ſcholaſtici authores in duas factiones, extremas, atque aduerſiſsimas di ſtrahuntur. Nam quidem cũrendunt omnes neruos, vt ſuadeant, baptiſmũ , niſi contrito adminiſtretur, prodeſ ſe nihil. Cui opinioni adhærent Grabriel . diſt. 14. q. 2. &. Adrianus. q. 1. de pœnitẽtia & quodlibeto. 5. ar. 3. Quibꝰ & D. Thoma. fauere videtur. 3. p. q. 86. arti. 2. &. 3. &. q. 68. art. 6. ad tertiũ . Vbi aſ ſerit, quòd ad effectum baptiſmi percipiendum, licet nõ requiratur pœnitẽtia exterior, requiritur tamen interioris pœnitentię virtus: virtus autem pœnitentiae contritio eſt, cùm ſine actu charitatis non reperiatur, ergo. &c.