Haec & multa alia dicuntur ab iis theologis, qui priorem opinionem de baptismo tuentur. Sed exoriuntur ex alia parte aduersarij qui astruere videntur, non requiri aut contritionem, aut atritionem, sed satis es se poe nitentiam virtualem, hoc est, velle suscipere baptismum institutum ad remittenda peccata, & id sine complacentia in pecatum. Wuem in modum loquitur Ambrosi. lib. 3. de sacramentis cap. vltimo. Quod etiam si non confiteatur peccatum qui venit ad baptismum, tamen hoc ipso implet confes sionem omnium peccatorum, quo baptizari petit vt iustificetur, & ita sacramentum baptismi, iuxta communem exposittionem, vocatur poenitentia ad Hebrae. 6. Impossibile est, renouari ad poe nitentiam. & Luc. vltimo. Oportebat predicari in nomine eius poenitentiam & remissionem peccatorum in omnes gentes. Vbi, quae Matt. de baptismo dixit, Lucas refert de poe nitentia. Idem videtur nonnullis Scotus sentire. dist. 14. q. 4. & Caiet. 3. p. q. 86. art. 2. & probatur ex Ambro. in illud epistolae ad Roma. Sine poenitentia sunt dona Dei. Gratia Dei in baptismate non quaerit gemitum aut planctum, sed solam ex corde professionem. Et quia, quae grauiter peccantur, non nisi fletu & gemitu ad veniam pertinent , ideo illos iam non accipere veniam putarent, quia dolore illos non videbant, ostendit hoc inter primordia fidei non requiri.