Hæc & multa alia dicũtur ab iis theologis, qui priorem opinionem de baptiſmo tuentur. Sed exoriuntur ex alia parte aduerſarij qui aſtruere videntur, non requiri aut contritionem, aut atritionem, ſed ſatis eſ ſe pœ nitentiam virtualem, hoc eſt, velle ſuſcipere baptiſmum inſtitutum ad remittenda peccata, & id ſine complacentia in pecatum. Quẽ in modum loquitur Ambroſi. lib. 3. de ſacramentis cap. vltimo. Quòd etiam ſi non confiteatur peccatum qui venit ad baptiſmum, tamen hoc ipſo implet confeſ ſionem omniũ peccatorum, quo baptizari petit vt iuſtificetur, & ita ſacramentum baptiſmi, iuxta communem expoſittionem, vocatur pœnitentia ad Hebræ. 6. Impoſsibile eſt, renouari ad pœ nitentiam. & Luc. vltimo. Oportebat predicari in nomine eius pœnitentiam & remiſsionem peccatorum in omnes gentes. Vbi, quæ Matt. de baptiſmo dixit, Lucas refert de pœ nitentia. Idem videtur nonnullis Scotus ſentire. diſt. 14. q. 4. & Caiet. 3. p. q. 86. art. 2. & ꝓ batur ex Ambro. in illud epiſtolæ ad Roma. Sine pœnitentia ſunt dona Dei. Gratia Dei in baptiſmate non quærit gemitum aut planctum, ſed ſolam ex corde profeſsionem. Et quia, quæ grauiter peccantur, non niſi fletu & gemitu ad veniam pertinẽt , ideo illos iam non accipere veniam putarent, quia dolore illos non videbant, oſtẽdit hoc inter primordia fidei non requiri.