Ante baptismum requiritur in eo qui peccauit mortaliter aliqua poenitentia interior, scilicet, displicentia formalis detestatioque peccati. D. Tho. 3. p. q. 86. ar. 2. ad. 1. Glos sa ordinaria in illud Matt. 3. Poenitentiam agite. Aug. de vera & fal. poen. cap. 8. & de fi. ad Pe. c. 30. expresse. & lib. de fid. & operi. c. 6. &. 8. lib. 50. hom. 27. Cuius verba habentur de com . d. 4. c. omnis. Nemo potest nouam vitam inchoare, nisi eum veteris poenituerit. Probat autem August. id, duobus testimoniis sacrarum literarum. Primum est ad Colos. 3. "Exuite vos veterum hominem, & induite nouum , qui secundum Deum creatus est." in baptis mo enim, proprie nouus homo induitur, ergo prius debet exui vetus homo, quam nouus induatur. Sed nouum induit homo, per hoc quod eligit nouam vitam, ergo, & veterem exuit, per hoc quod detestatur antiquam.