Ante baptiſmum requiritur in eo qui peccauit mortaliter aliqua pœnitentia interior, ſcilicet, diſplicẽtia formalis deteſtatioq́; peccati. D. Tho. 3. p. q. 86. ar. 2. ad. 1. Gloſ ſa ordinaria in illud Matt. 3. Pœnitentiã agite. Aug. de vera & fal. pœn. cap. 8. & de fi. ad Pe. c. 30. expreſsè. & lib. de fid. & operi. c. 6. &. 8. lib. 50. hom. 27. Cuius verba habentur de cö . d. 4. c. omnis. Nemo poteſt nouam vitam inchoare, niſi eum veteris pœnituerit. Probat autem Auguſt. id, duobus teſtimoniis ſacrarum literarum. Primum eſt ad Coloſ. 3. "Exuite vos veterum hominem, & induite nouũ , qui ſecundum Deum creatus eſt." in baptiſ mo enim, propriè nouus homo induitur, ergo prius debet exui vetus homo, quam nouus induatur. Sed nouum induit homo, per hoc quòd eligit nouam vitam, ergo, & veterẽ exuit, per hoc quòd deteſtatur antiquam.