D. Chrysosto. homi. 10. in Mattha. hoc colligit ex eo quod baptismus Ioannis fuit praeparatorius Baptismi Christi, & vocatur baptismus poenitentiae . Lucae. 3. Matt. 3. ergo in remissionem peccatorum erat baptismus Ioannis, non quod peccata remitteret, sed quod per poenitentiam quam praedicabat, disponebat ad baptismum Christi.