D. Chryſoſto. homi. 10. in Mattha. hoc colligit ex eo quòd baptiſmus Ioannis fuit præparatorius Baptiſmi Chriſti, & vocatur baptiſmus pœnitẽtiæ . Lucæ. 3. Matt. 3. ergo in remiſsionem peccatorum erat baptiſmus Ioannis, nõ quòd peccata remitteret, ſed quòd per pœnitentiam quam prædicabat, diſponebat ad baptiſmum Chriſti.