Haec verĂ³ proposito non aliter a me probatur, quam in relectione anni superioris probatum est, omnia quidem noue sacramenta, gratiam vitamque conferre, sed potissimum baptismo, quod nisi vitam peccatoribus conferat, non video cur sacramentum regenerationis apelletur. Ac si contritio semper prae cederet tanquam dispositio, nunquam baptis mus culpam mortalem remitteret, sed solum poenam. Quare gratiam in eo conferri adultis, non oporteret, quae videlicet ad remissionem poenae non requiritur.