Exoritur tamen hoc loco quae stio valde difficilis, & ad hanc propositionem explicandam neces saria, qua quaeritur discrimen inter attritionem & contritionem, vnde liqueat quidnam attritio sit, quaeque sit illa per quam virtute sacramenti fiat homo ex attritio contritus. Nam. 4. Tho. 4. dist. 17. q. 2. ar. 1. q. 2. ad tertium, solum as serit attritionem es se dis plicentiam imperfectam: contritionem vero es se displicentiam perfectam . At hinc re vera non habetur quid attritio sit, que ve sit illa imperfectio, qua a contritione distinguitur. Variis ergo aliorum de hac re opinionibus prae termissis, supponendum imprimis est, displicentiam ideo perfectam dici, quia nihil illi deest eorum, quae ad finem displicentiae con sequendum sunt neces saria. Est autem finis displicentie , seu doloris de peccato, multiplex: vt a principio huius disputationis constituimus.