Exoritur tamẽ hoc loco quæ ſtio valde difficilis, & ad hanc propoſitionem explicandam neceſ ſaria, qua quæritur diſcrimẽ inter attritionem & contritionem, vnde liqueat quidnam attritio ſit, quæq; ſit illa per quam virtute ſacramenti fiat homo ex attritio contritus. Nam. 4. Tho. 4. diſt. 17. q. 2. ar. 1. q. 2. ad tertium, ſolùm aſ ſerit attritionem eſ ſe diſ plicentiam imperfectam: contritionem verò eſ ſe diſplicentiam perfectã . At hinc re vera non habetur quid attritio ſit, quę ve ſit illa imperfectio, qua à contritione diſtinguitur. Variis ergo aliorũ de hac re opinionibus præ termiſsis, ſupponendum imprimis eſt, diſplicentiam ideo perfectam dici, quia nihil illi deeſt eorum, quæ ad finem diſplicentiæ con ſequendum ſunt neceſ ſaria. Eſt autem finis diſplicẽtię , ſeu doloris de peccato, multiplex: vt à principio huius diſputationis conſtituimus.