Primum itaque genus imperfectae displicentie est, cum quis dolet de peccato propter humana naturaliaque motiua: vt, quia turpe est & contra rationem: vel quia in duxit infamiam , vel etiam quia contrarium Deo est, quatenus finis est & principium naturae. Hoc autem displicentiae genus, quod videlicet sola ratione naturali nititur, an theologi appellauerint attritione me profecto latet. Sed quum sit quidam imperfectus dolor, qui interim frangere & atterere animum potest, licet non perfecte, nos attritionem eam nuncupemus. Vide August. de vera & falsa poenitentia. capit. 2. &. 9.