Primum itaq; genus imperfectæ diſplicentię eſt, cùm quis dolet de peccato propter humana naturaliaq́; motiua: vt, quia turpe eſt & contra rationem: vel quia in duxit imſamiã , vel etiam quia contrarium Deo eſt, quatenus finis eſt & principium naturæ. Hoc autem diſplicentiæ genus, quod videlicet ſola ratione naturali nititur, an theologi appellauerint attritionë me profecto latet. Sed quũ ſit quidã imperfectus dolor, qui interim frangere & atterere animum poteſt, licet nõ perfectè, nos attritionem eam nuncupemus. Vide Auguſt. de vera & falſa pœnitentia. capit. 2. &. 9.