Tertium im perfectae displicentiae genus inuenitur, cum quis dolet quidem de peccato qua ratione offensa Dei est: sed ex velleitate, non ex volitione absoluta, & efficaci: habet enim de siderium imperfectum placendi Deo, dimittendi peccatum . &c. sicut & dilectio Dei imperfecta, potest appellari volitio qua Deo vellem bonum & gloriam, ipsique placere in omnibus, desiderio tamen imperfecto, sic & nolle Dei offensam, est imperfecta displicentia: nam perfecta, efficax & absoluta est: quae ex dilectione Dei efficaci & absoluta nascitur. Hunc vero imperfectum dolorem Caietanus. q. 1. de contritione, (ac iure ille quidem) attritionem vocat.