Postremum discrimen est, quod ad contritionem requiritur auxilium dei speciale, cum sit actus supernaturalis. Attritio vero solis naturae viribus haberi potest: nisi attritio secundi generis, quae tam ex parte intellectus: quam ex parte voluntatis, auxilio speciali opus habet timor siquidem seruilis, (vt modo pro comperto supponimus) donum Dei est. Et quemadmodum ad credendas poenas supernaturales, neces sarium est auxilium dei, quo moueatur intellectus, sic ad timendum eius modi poenas neces sarium est vt excitetur affectus, & consequentur ad dolendum de peccato propter hunc finem supernaturalem . Credimus enim nullam poenitentiam efficaciter attingere effectum supernaturalem, cum solo auxilio Dei generali. Ad alias vero attritiones ex parte voluntatis, nullum auxilium speciale requiritur. Nam illa primi generis, cum naturale obiectum habet. solis naturae viribus nititur. Illa autem postremi generis supposita fide beatitudinis supernaturalis, haberi potest sine auxilio Dei speciali, sicut & desiderium ineficax & imperfectum beatitudinis.