Poſtremum diſcrimen eſt, quòd ad contritionem requiritur auxilium dei ſpeciale, cùm ſit actus ſupernaturalis. Attritio verò ſolis naturæ viribus haberi poteſt: niſi attritio ſecundi generis, quæ tam ex parte intellectus: quã ex parte voluntatis, auxilio ſpeciali opus habet timor ſiquidem ſeruilis, (vt modo pro comperto ſupponimus) donum Dei eſt. Et quemadmodum ad credendas pœnas ſupernaturales, neceſ ſarium eſt auxilium dei, quo moueatur intellectus, ſic ad timendum eiuſ modi pœnas neceſ ſarium eſt vt excitetur affectus, & conſequentur ad dolendum de peccato propter hunc finem ſupernaturalẽ . Credimus enim nullam pœnitentiam efficaciter attingere effectum ſupernaturalem, cum ſolo auxilio Dei generali. Ad aliàs verò attritiones ex parte voluntatis, nullum auxilium ſpeciale requiritur. Nam illa primi generis, cum naturale obiectum habet. ſolis naturæ viribus nititur. Illa autem poſtremi generis ſuppoſita fide beatitudinis ſupernaturalis, haberi poteſt ſine auxilio Dei ſpeciali, ſicut & deſiderium ineficax & imperfectum beatitudinis.