At re vera, haec opinio, primum. D. Tho. repugnat in. 4. d. 17. q. 2. q. 3. Vbi. & manifeste as serit, contritionem es se actum elicitum ab habitu poenitentie infus ae. Est autem certum, quod actus elicitus ab habitu infuso, distinguitur omnino a quocunque alio, qui ex puris naturalibus haberi potest: vt actus elicitus a charitate infusa, a quocumque alio amore, qui citra charitatem elicitur, & ratio est in promptu quia actus qui habetur ex puris naturali bus, non attingit nisi obiectum naturale, talis est enim quale obiectum, vt ante docuimus. Cum ergo omnis atritio acquisita naturalis sit, naturale quoque obiectum habet, sicut & dilectio acquisita. Quare impossibile est talem attritionem fieri contritionem, sicut, ne dilectio quidem acquisita , dilectio charitatis infus ae fieri potest: cuius videlicet obiectum, supernaturale sit oportet.