At re vera, hæc opinio, primum. D. Tho. repugnat in. 4. d. 17. q. 2. q. 3. Vbi. & manifeſtè aſ ſerit, contritionem eſ ſe actum elicitum ab habitu pœnitentię infuſ æ. Eſt autẽ certum, quòd actus elicitus ab habitu infuſo, diſtinguitur omnino à quocunque alio, qui ex puris naturalibus haberi poteſt: vt actus elicitus à charitate infuſa, à quocũq; alio amore, qui citra charitatem elicitur, & ratio eſt in promptu quia actus qui habetur ex puris naturali bus, non attingit niſi obiectum naturale, talis eſt enim quale obiectum, vt ante docuimus. Cùm ergo omnis atritio acquiſita naturalis ſit, naturale quoq; obiectum habet, ſicut & dilectio acquiſita. Quare impoſsibile eſt talem attritionem fieri contritionem, ſicut, ne dilectio quidẽ acqiſita , dilectio charitatis infuſ æ fieri poteſt: cuius videlicet obiectum, ſupernaturale ſit oportet.