Præterea, actus cõtritionis , (vt manifeſtis argumentis ſuperius oſtendebamus) auxilio eget ſpeciali. Actus autẽ attritionis, (de quo Scotus & Caietanus loquuntur,) ſunt ex puris naturalibus, vt etiam ipſi fatentur, ergo inpoſsibile eſt: eſ ſe idẽ . quia principia ſunt pror ſus diuerſa, nec fieri poteſt vt actus qui ſolo auxilio Dei generali, à potentia producitur, idem numero, à potentia cum auxilio ſpeciali producatur. Et quod de hoc genere attritionis dictum eſt, patet etiã , ac multò etiã in reliquis. Hoc veró idem nobiſcum tenet Paluda. diſtin. 17. q. 1. & Gabri. diſt. 16. q. 1.