Quarto, sanctorum testimoniis id confirmat. August. enim lib. de vera & fal. poeniten . 17. Conuertitur (inquit) qui iam totus & omnino vertitur. & sermo. 11. ad fratres in eremo. Grauia peccata (ait) grauissimis lamentis indigent. Item Amb. lib. 2. de poen. capit. 10. Facilius inueni qui innocentiam seruauerint &c. quae ante sunt a nobis recitata. Et ad virginem lapsam, cap. 8. Postea quam interrogauerat, quanta es set & qualis poenitentia neces saria, & descripserat, exteriorem quod ingentem, subiicit. Corvero sit liquescens sicut cera, & totum corpus maceretur. Talis vita, talis actio poenitentiae si fuerit perseuerans audebit sperare, etsi non gloriam , certe poenae euacuationem, Insiste ergo misera fortiter, in haere tanquam naufragus tabulae, nam grandi plagae alta & prolixa opus est medicina.