Quartò, ſanctorum teſtimoniis id confirmat. Auguſt. enim lib. de vera & fal. pœnitẽ . 17. Conuertitur (inquit) qui iã totus & omnino vertitur. & ſermo. 11. ad fratres in eremo. Grauia peccata (ait) grauiſsimis lamentis indigent. Item Amb. lib. 2. de pœn. capit. 10. Facilius inueni qui innocentiam ſeruauerint &c. quæ ante ſunt à nobis recitata. Et ad virginem lapſam, cap. 8. Poſtea quam interrogauerat, quanta eſ ſet & qualis pœnitentia neceſ ſaria, & deſcripſerat, exteriorem quod ingentem, ſubiicit. Corverò ſit liqueſcens ſicut cera, & totum corpus maceretur. Talis vita, talis actio pœnitentiæ ſi fuerit perſeuerãs audebit ſperare, etſi non gloriã , certè pœnæ euacuationem, Inſiſte ergo miſera fortiter, in hære tanquam naufragus tabulæ, nam grã di plagæ alta & prolixa opus eſt medicina.