Quod ostendit Ambrosius & testimonio. Ioelis iam citato, & quia omnes qui in sacris literis veniam poenitendo referuntur consequuti, huiusmodi cordis conpunctionem habuere, non leuem & remis sam, non paruam sed maximam, vt Niniuitae, & Dauid, qui explicans poenitentiam suam, ait. Laboraui in gemitu meo, lauabo per singulas noctes lectum meum &c. Atque iterum , Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, & non est sanitas in carne mea, afflictus & humiliatus sunt nimis, rugiebam a gemitu cordis mei.