Quod oſtẽdit Ambroſius & teſtimonio. Ioelis iam citato, & quia omnes qui in ſacris literis veniam pœnitendo referuntur conſequuti, huiuſmodi cordis conpunctionem habuere, non leuem & remiſ ſam, non paruam ſed maximam, vt Niniuitæ, & Dauid, qui explicans pœnitentiam ſuam, ait. Laboraui in gemitu meo, lauabo per ſingulas noctes lectum meum &c. Atque iterũ , Quoniã lumbi mei impleti ſunt illuſionibus, & non eſt ſanitas in carne mea, afflictus & humiliatus ſunt nimis, rugiebam à gemitu cordis mei.