Atqui, duo hic extrema fugienda sunt, alterum eorum qui facile quibuslibet poenitentibus veniam & securitatem pollicentur, aduersum quos Isidorus. 2. lib. de summo bono. cap. 13. illud Hieremiae testimonium inducit, curabant { Cap. 6, } contritionem filiae populi mei, cum ignominia dicentes, pax, pax, & non erat pax. Alterum extremum , hoc est, quod tenet Adrianus. Contra { De Poenitentia. d. 3. capit. talis. } cuius opinionem Chrys. in libello de reparatione lapsi, talis inquit. (mihi crede) talis est erga homines pietas Dei, nunquam spernit poenitentiam si ei sincere & simpliciter offeratur, etiam si non potuerit quis explere in prae senti satisfaciendi ordinem, quantulancunque tamen, & quamlibet breui tempore gestam poenitentiam , suscipit etiam ipsam, nec patitur quamuis exiguae, conuersionis perire mercedem.