Referti etiam solent in hoc, sacratum literarum testimonia, vt illud Ioannis. 14. Qui diligit me diligetur a patre meo, & Iacobi. 4. Appropinquate Deo, & appropinquabit vobis. Quod si dicas es se limitanda eiusmodi testimonia vt subintelligatur ex toto conatu, eadem ratione limitabimus & quae loquuntur de fide, spe, atque iustitia. Quod quoniam probabile non est, ne illud quidem probare debemus, vnde hoc proficiscitur.