Quibus eisdem argumentis, Scoti opinio refellenda est, qui in. 4. d. 14. q. 2. tenet ad contritionem requiri certum intensionis gradum . Qui quidem error falso nititur fundamento. Credit enim Scotus attritionem acquisitam ex puris naturalibus, dispositionem es se ad gratiam . Et quoniam vidit non quamlibet naturae displicentiam , puta remis sam, idoneam es se ad iustificationem , coactus fuit as serere, contritionem exigere certam intensionem magnam soli Deo cognitam . Verûm imaginatio haec (siue Scoti fuerit, siue non fuerit, nam si quis eum voluerit hoc errore liberare, cum hoc ego non magnopere pugnabo) imaginatio haec (inquam) non modo falsa est sed etiam periculosa & erronea, ne quod verbum atrocius dicam. Vltima nanque ad gratiam dispositio (vt no bis demonstratum est) auxilio Dei indiget speciali. Quo auxilio posito siue Deus moueat ad magnum dolorem siue ad paruum intensiue, talis dolor contritio erit, sicut ad amorem charitatis, siue Deus auxilio gratuito intense moueat voluntatem siue remis se, siue vt duo, siue vt decem , actus charitatis erit. Iustus siquidem habens charitatem infusam vt decem, potest actum amoris. Et cum de tali gradu requisito nulla possit es se Probabilitas, an scilicet habeamus illum nec ne: certe de contritione nullum praeceptum es set. Quod ne ipse idem Scotus non admittit, es set enim stultum praeceptum, quod semper inuincibiliter ignoratur. Quinimo, teneretur homo ex toto conatu poenitentiam agere, ne ex poneret se periculo talem gradum omittendi.