Quibus eiſdem argumentis, Scoti opinio refellenda eſt, qui in. 4. d. 14. q. 2. tenet ad cõ tritionem requiri certum intenſionis gradũ . Qui quidẽ error falſo nititur fundamento. Credit enim Scotus attritionẽ acquiſitam ex puris naturalibus, diſpoſitionẽ eſ ſe ad gratiã . Et quoniã vidit nõ quãlibet naturæ diſplicẽ tiã , puta remiſ ſam, idoneã eſ ſe ad iuſtificationẽ , coactus fuit aſ ſerere, contritionẽ exigere certam intenſionem magnã ſoli Deo cognitã . Verûm imaginatio hæc (ſiue Scoti fuerit, ſiue non fuerit, nam ſi quis eum voluerit hoc errore liberare, cum hoc ego non magnopere pugnabo) imaginatio hæc (inquam) non modo falſa eſt ſed etiam periculoſa & erronea, ne quod verbum atrocius dicam. Vltima nanque ad gratiam diſpoſitio (vt no bis demonſtratum eſt) auxilio Dei indiget ſpeciali. Quo auxilio poſito ſiue Deus moueat ad magnum dolorem ſiue ad paruum intenſiue, talis dolor contritio erit, ſicut ad amorem charitatis, ſiue Deus auxilio gratuito intenſe moueat voluntatem ſiue remiſ ſe, ſiue vt duo, ſiue vt decẽ , actus charitatis erit. Iuſtus ſiquidem habens charitatem infuſam vt decem, poteſt actum amoris. Et cũ de tali gradu requiſito nulla poſsit eſ ſe Probabilitas, an ſcilicet habeamus illũ nec ne: certè de contritione nullum præceptum eſ ſet. Quod ne ipſe idem Scotus non admittit, eſ ſet enim ſtultum præceptum, quod ſemper inuincibiliter ignoratur. Quinimo, teneretur homo ex toto conatu pœnitentiam agere, ne ex poneret ſe periculo talem gradum omittendi.