Ex eodem quoque fonte eiusdem Scoti alter error emanauit: Certum tempus neces sarium es se vt actus noster contritio sit. Cui sententiae aduersatur manifeste Chrysosto. in oratione B. Philogonij, & in libello de reparatione lapsi. cuius ante verba retulimus. Aduersatur etiam Leo papa in epistola. 6 9. ad{ De Poenitentia. d. 1. c. multiplex. } Theodorum, inquiens: Si periculum vrgeat cuique potenti statim est absolutio danda : quia misericordiae Dei non pos sumus tempora definire, nec mensuras ponere, apud quem nullas patitur veniae moras conuersio: dicente spiritu Dei per prophetam, cum conuersus ingemueris, tunc saluus eris. Est autem propheta Ezechiel. capi. 18. inquiens, cum auerterit se impius ab impietate sua, animam suam viuificabit, & capi. 33. Iustitia iusti non liberabit eum in quacunque die peccauerit: & impietas impij non nocebit ei in quacunque die conuersus fuerit. Nam, vtroque loco in quacunque die, pro quacunque hora, vel momento accipiendum est: si enim iustus auertit se a iustitia sua vel in hora, vel etiam in momento, iu stitias antiquas amittat. Impius ergo, in quacunque hora vel momento fuerit conuersus, iustitiam consequetur: vt qui in momento potuit perdere gratiam possit & comparare.