Ex eodem quoq; fonte eiuſdem Scoti alter error emanauit: Certum tempus neceſ ſarium eſ ſe vt actus noſter cõtritio ſit. Cui ſententiæ aduerſatur manifeſtè Chryſoſto. in oratione B. Philogonij, & in libello de reparatione lapſi. cuius ante verba retulimus. Aduerſatur etiam Leo papa in epiſtola. 6 9. ad{ De Pœnitentia. d. 1. c. multiplex. } Theodorum, inquiens: Si periculum vrgeat cuiq; potenti ſtatim eſt abſolutio dãda : quia miſericordiæ Dei nõ poſ ſumus tempora definire, nec menſuras ponere, apud quem nullas patitur veniæ moras conuerſio: dicente ſpiritu Dei per prophetam, cum conuerſus ingemueris, tunc ſaluus eris. Eſt autem propheta Ezechiel. capi. 18. inquiens, cum auerterit ſe impiꝰ ab impietate ſua, animã ſuã viuificabit, & capi. 33. Iuſtitia iuſti non liberabit eum in quacunq; die peccauerit: & impietas impij non nocebit ei in quacunq; die cõuer ſus fuerit. Nam, vtroque loco in quacunque die, pro quacunque hora, vel momento accipiendum eſt: ſi enim iuſtus auertit ſe à iuſtitia ſua vel in hora, vel etiam in momento, iu ſtitias antiquas amittat. Impius ergo, in quacunq; hora vel momento fuerit conuerſus, iuſtitiam conſequetur: vt qui in momento potuit perdere gratiam poſsit & comparare.